Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0370
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
101
Inter usum horum medicaminum, quae per qua-
tuor dies continuabantur, aegra saepius vehementi
ira fuit commota, et die $naNovembris in febrem
nervosam incidit. Corripiebatur nempe vehementi
frigore, quod cajor urens per totum corpus exce-
pit. Sequebantur summa artuum lassitudo ac cor-
poris debilitas, ita, ut corpus erigere vix valeret,
lipothymia, capitis dolor in vertice presTorius, ver-
tigo , aurium susurrus, nausea, vomituritio , lin-
gua tremula et arida, sitis ingens, extremitatum
frigus ac musculorum tremor, respiratio anxia,
cordis palpitatio, pulsus valde exiles, parvi ac fre-
quentes , urina laete rubra, alvus obflructa, Or-
dinavimus :
Pulv. rad. Valer. Unc. semis.
infund. aq. fervent. Unc. octo»
Coi. Colat, adde
Liq. anod. miner. Hofm. Dr. unam.
Meli, optim. Unc. unam.
MDS. Omni bihorio cochlearia duo.
Praescribitur limul clysma emolliens. Diaeta tenuis
cum vino. Pro potu decoctum ordinarium.
Die ioma. Nox insomnis, deliria blanda. Mane
pulsus frequentissimi, perexiles et vix perceptibiles.
Aderant simul praeter dicta phaenomena tendinum
subsultus, abdomen , etsi alvus aperta, inssatum
ac tensum. Ordinatum est:
I£. Cort. peruv. Unc. unam.
coq. c. aq. commun. libra una ad rema-
nent. Unc. octo.
Coi. Colat, adde
Liq. anod. miner. Hofm. Dr.unam*
Meli. opt. Unc. unam.
MDS. ut prius.
et
 
Annotationen