Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 203
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0372
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
l^eppere. Symptomata recensita eadem, Meteo-
rlsmum vero perfectum invenimus. Aegra in conti-
nuo delirio ac . sopore est versata, ex quo nonnist
summo conatu potuit excitari, et excitata post bre-
vi iTimum tempus iterum in eum recidit. Linguam
ex ore proferre vix valuit, et prolatam referre ob-
lita est. Loquela fere integra suit abolita, et vix
voces nisi balbutiendo proferre valuit, aegre dis-
cernendas. Continui tendinum subsultus, diarrhoea
adhuc eadem, meteorismus, ut supra diximus , et
pulsus vix tangendi. Corpus ad genua inclinatum
procubuit, et aegra motui nulli peragendo par fuit.

Diei3tia. Mane idem fuit status, ut vesperi
diei antecedentis. Hinc mixturae ultimae adiecimus
Scrupulum unum naphtihae vitrioli. Continuavi-
mus praeterea pulveres ex camphora, atque Laud..
liquid. Sydenh. guttas quindecim ter in die sumen-
das. Porro praescripsimus:

Cort. peruv. gross. mod. concis. Unc, unam
et dimid.

decoq. c. s. q. aq. commun.

Coi. Colat. Unc. octo adde
Vini generost Libr. dimid.

MDS. pro fomentationibus abdominis.
Decoct. cort. peruv. Unc. octo.

Liq. anod. miner. Hofm. Dr. duas.

Mucii, gum. arab. Unc. unam.

MDS. pro clysmatibus ter per diem iniiciendis.
Pro diaeta iusculum camis ac iusculum e vino et
ovo paratum al.ternatim porrigendum. Pro potu
vinum aqua dilutum ac potus ordinarius.

Vespere. Exacerbatio levior, subsultus rario-
res , deliria nulla, sopor et pulsus idem , ut et vi*
riiim prostratioj diarrhoea nulla,
loading ...