Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI issue:
IV. Observationes medicae
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0379
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
tione munere suo fungebatur. Anno igvo men-
struorum primitiae ssuxere , corpore tum magis vi-
gente variisque aegritudinibus imminutis. Sat in-
columis ipsa, regulariter semper ssuentibus men-
struis, inter gravia ancillae munera vixit. Tribus
autem abhinc mensibus ssuentia catamenia , quum
nudis pedibus per duas horas in aqua frigida ince-
deret, subito ssluere, atque non multo poA ingur-
gitatis simul variis cibis difficillime digerendis se-
cutae sunt ventriculi molestiae , pressiones, nausea
ac vomitus. Cessantibus hisce accessere anorexia,
praecordiorum oppressio , sitis, alvi tarditas, ruc-
tus, ssatus, respiratio difficilis , cordis palpitatio,
omnia brevi exasperata. Porro capitis dolor , au-
rium susurrus , vertigo , insomnia , artuum dedo-
iatio , lassitudo, habitus corporis leucophlegmati-
cus, faciei pallor, oedema pedum, quibus sensim
adauctis , quum aegra nullum auxilium quaereret,
ac munere suo semper fungeretur, se adsociarunt
macies, febris, tussicula sicca, ac ulcera crurum,
quae ichorem foetidum Ipargebant. Inter hasce
calamitates tandem nosodochium adiit, et didita
Novembris recepta efl.
Die*5ta, qua examinavimus aegram, inveni-
mus colorem faciei e ssavo pallescentem ac luri-
dum, oculos in cava reductos, arcu coeruleo cinc-
tos , faciem tristem , animum deiectum, et omnia
iam allata symptomata. Insuper tumuit venter, cu-
ius notabilis sub adtactu durities percipiebatur.
Pedes oedemate turguere, ulceribus passim obsessi,
quae , marginibus lardaceis et duris cincta, faciem
inveteratorum prae se tulerunt. Effluxit ex iis ichor
cruore mixtus pessimi foetoris. Lassitudo corporis
tanta adfuit, ut aegra vix pedibus corpus sliffulcire
poiset. Pulsus fuere debiles et perfrequentes. Prae-
 
Annotationen