Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 213
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0382
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
2 15

DS. 'Mane, ad meridiem ac vespere sumat pilu-
ias quinque.

Diaeta ac regimen eadem.

Hisce continuatis aegra maius corporis incre-
mentum omniumque functionum ^maiorem vigorem
adquisivit , et die 2.3 tia Decembris e nosocomio
persecte sanata dimissa est. Solum, quod adhuc
adnotare licet, fuere vermes, quorum sedecim ex
alvo viribus iam restitutis ad finem morbi inter pi-
lularum usum sine incommodo excrevit. Hisce ad-
parentibus addidimus pilulis sequentem mixturam;
Pulv. rad. Valer. Unc. dimid.

Sem. Cinae Dr. duas.

infund. aq. fervent. Unc. septem.

Coi. Colat, adde
Meli, optim. Unc. unam.

MDS. Omni hora cochlear unum.

Ast quum nulli amplius excreti fuerint vermes, sepo-
suimus hanc mixturam per sex dies continuatam,
continuavimusque solummodo pilulas iam dictas.
Quod vero vermes hi esfectus debilitatis,non causae
morbi fuerint, satis evidens est, quum nempe sub
morbi finem excesserint, ubi aegra suas iam recupe-
raverat vires, quas nunquam-» si vermes fuissent mor-
bi causae, recuperare potuisset. Interea vermes mul-
tum ad malum adaugendum contulisse, nemo dene-
gabit.

Bitting.
loading ...