Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0384
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2 75
tae lure convenit. Aeger, quod mirum est, per
nycthemeri spatium ultra dimidiam mensuram puris
e pulmonibus tusTi eiecit, quod per plures immo
dies quotidie observavi. Accesserat limul ultimum
phthiseos stadium, febricula, corporis emaciatio,
summa debilitas, diarrhoea ac sudor coiliquativus,
oedema pedum, quae omnia per plures dies ita
perslabant, ut de sanatione aegri desperarem.Tan-
dem aegri viribus sensim senhmque reslauratis ad-
fulgebat sanationis spes , quin tamen dubitare deli-
nerem , an fuerit morbus perfecta pulmonum con-
iumtio ulceribus progenerata , an tantum vomica.
Vix legitur exemplum phthiseos ab exulceratione
ortae in ultimo ssadio sanatae.Puris quoque per nyc-
themeruin exscreati copia tanta fuit, quanta fere
nunquam in phthisi purulenta observatur. Denique
morbus praegresfus fuit peripneumonia slhenicas,
qua quum praeter pulmonum ulcera, si negljgatur,
et vomicas procreari conslet, pulmones potius di-
vertis impletos fuiise vomicis arguere, quam mor-
bum ulceribus tribuere mallem, quod \»ero diiudi-
candum aliis lubenter relinquo. Ulcera si adfuissent
intra pulmonum parenchyma , tam brevi tempore
sanata certe non fuislent, quum in viscere spon-
gioso, multa tela cellulosa praedito, ulcera non fa-
cile sanationem admittere notum sit, atque in pul-
monibus parenchymate tam laxo conslructis tum ob
continuum motum, quum ob aeris ingressum ulcera
eiusmodi continuo irritentur ita, ut cicatrisatio-
nem ac sanationem subire haud valeant. Ex ratio-
nibus vero supra allatis iudicare licet, vomicas ab
inssammatione neglecta fuisse ortas , pulmonumque
superficiem tantum occupasse. Quare maiorem etiam
puris copiam , quin ipsa pulmonis substantia laede-
retur, prosundere potuerunt. Vomicae igitur in
 
Annotationen