Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0386
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Z Ij
post puella doloribus colicis, dyspnoea ac cephal-
algia vehemente per triduum excruciabatur. Quo
elapso dolores quidem plurimum remisere, sed aliud
malum non minus grave eos excepit. Convulsiones
enim vehementes maiori minorive temporis inter-
vallo redeuntes ac per anni quadrantem indurantes
aegram invaserunt. Multa licet huic malo vires
valdopere debilitanti remedia opponeret, morbus
tamen per illud tempus simili fere vehementia cre-
vit. Menses intra hoc tempus nullo se veffigio ma-
nifestarunt; iis vero vita quietiore procedentibus
malum ipsum quoque omnino cesiavit. Sic per tres
annos sat bene iterum valuit, nullisque amplius in
menstruando molestiis conssictata est. Sed $tia die
huius mensis, quum pridie intra mensium tempus
sortilTime saltaverat, et simul corpore valde aeshi-
ante vini et aquae frigidae magnam copiam subito
ingesserat, aerique frigido repetitis vicibus sese ex-
posuerat, menses , ut prima vice , subito cessarunt,
et altera die summo mane, ut antea, convulsiones
vehementissimae eam invaserunt, post unius aut
plurium horarum spatium tam vehementer redeun-
tes, ut coercendae aegrotae tres viri vix pares fue-
rint. Porrigebantur flatim remedia sic dicta anti-
spasmodica, valeriana, esssentia cassorei similiaque*
quae convulsiones quidem mitigarunt,sed neutiquam
amoverunt.
Hac sub conditione sequenti die in nosocomium
delatam iisdem convulsionibus aliquoties adssictam
vidimus. Dolor praecesserat ex umbilici regione
adicendens usque ad laryngem, ac convulsiones
aegram dein adgrediebantur : mentis in compos, hu-
mi procubuit: oriebantur .iactitationes extremita-
tum in omnes partes vehementes ac impetuosae?
corpus nonnunquam. incurvabatur in arcum, gjei?
 
Annotationen