Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 225
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0394
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
2 2 J1

tum valde calida, frequentissamis sese exposuit re-
frigeriis , ac vini et eerevisiae magnam copiam in-
‘gurgitavit,tantoque Nicotianae fumo usus est,ut ob
oris siccitatem ne verbulum quidem amplius pro-
ferre posset. Non ita multo post dolorem quendam
pressorium in pectore, dyspnoeam, capitis dolo-
rem ac vertiginem, et horrorem cum aestu subse-
quente alternantem animadvertit. Symptomatibus
hisce, quibus demum tussicula cum sputis cruentis
accedit, pedetentim increscentibus, itineri conti-
nuando impar in oppido quodam commoratus est,
ubi Medicum in auxilium vocavit, qui hanc peri-
pneumoniam lenibus, ut videtur, antiphlogisticis,
venae sectione neglecta, sanare conabatur. Tandem
convaluit aeger, et absque lingulari difficultate,
praeter sensum in pectore moleftum, iter Continua-
vit. Octo abhinc septimanis huc advenit, et opi-
ficio operam dedit. Molesta vero pectoris illa ad~
fectione in diem increscente, cui demum etiam ttts-
iis frequens cum sputis accedit, negotio exercendo
porro ineptus , in nosodochio auxilium quaefivit,
ubi etiam die 2 da Octobris receptus est.

Hominem invenimus validum ac ssoridum , mi-
nimeque ex corporis habitu ad phthisin praedispo-
htum,pulsum naturali haud frequentiorem, et fune»
tiones omnes in flatu sano. Nil denique incusat
aeger, nili sensationem quandam punctoriam ac
pressoriam in intimo pectore prope sternum lateris
dextri. Praeterea aeger tussi vexatur sat frequente,
praecipue per noctem valde inquietam , sputis co-
piosis ex albo virideseentibus, purulentis, foetidis
et sanguine nonnunquam interstriatis concomita-
ta. Foetor animadvertitur ex ore procedens con-
tinuus , tum praecipue notabilis, antequam tussit,
ac sputa elicit. Nec horrorem nec aeflum unquam
loading ...