Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: k
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0011
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Praefatio.

profecto sum habiturus, si conatus mei medieis
tyronibus profuerint, atque iis adlegatae observa-
tiones tramitem quendam praelectionum mearum
clinicarum sternant.

Porro ne objiciant experientissimi censores,
quod in novellis quibusdam medicis et chirur-
gicis accidit, me in speciflco morbo specifica,
ut ajunt, non exhibuisse. Atqui convincant, an
dentur talia ? — Atque si aliam eligo medendi
methodum, aliaque medicamina, eorum docta opi-
nioni solummodo contraria, ideone reprehenden-
dus ero? — Excolendas artis medicae libertatem
neque specificorum praejudicio, neque iis ipsis
a variis auctoribus strenue promulgatis atque
ambabus apprehensis manibus, reilringi unquam,
ullus medicus concedet rationalis. Quamlibet
certe scientiam ejusmodi vinculorum onus de?
decorabit, eo magis talis fautores sententiae.
Hinc et ssuit, quod jam in praefatione ad Vol.

1. dixi, cur non curem praejudicatas opiniones
experientiae, sanoque ratiocinio repugnantes,
cur erudita censorum judicia gratp semper anh
mo amplectar.

Ceterum omnia , quae in initio annalium mo-
nui, et ad Volumen secundum, cujus eundem
ac prioris, servavi ordinem, referre licet. Ge-
neraliores iterum meis observationibus medicis
loading ...