Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 7
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0093
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Vigesima Texta Decembris elapsi anni 179S,
quum vehementer saltaiie. , corpore exaeftuante
tempestati frigidiori humidaeque deambulando
sese exponens, paulo post cerevissae frigidae ac
Spiritus vini iat magnam copiam ingurgitavit.
Mox dein , reversura domum, horripilatione,
cum calore alternante, qui per noctem increvit,
correpta, vomuit, materiem ex flavo virides-
centem atque amaricantem ejiciens. Accesserunt
insuper dolores artuum lancinantes, pungentes
in dextro thoracis latere, quavis respiratione et
tussieula aucti; pectoris oppressio, angulfatio,
respirandi difficultas cum tussi frequente ac dif-
ficili; iputa nulla.

Hisce gravata symptomatibus lectum petiit,
sed cuncta, licet eidem adsixa remansislet, po-
tusque copiosos tepidos ex Decocto hordei ad-
sumsisset, minime levata. Quare 29na ejusdem
mensis sanguinem sibi detrahi jusiit, sed emislis
fere unciis octo — decem, in animi deliquium
incidit. Mitigata quidem tusiis vehementia, do-
lorque lateris punctorius; sputa prodiere, sed
pauca , ceteris cum febre perseverantibus. In
his tamen rebus breves morbi fuerunt induciae.
Nam quum diebus lubsecutis exasperatus esset ,
die Ima Januarii 1799 Nosodochium adiens >
eademque recepta praeter ea, quae commemora-
vimus, faciem ex pallido ssavescentem, genis ru-
bore quodam circumscriptis distinctam, oculos
cavos, trisles, animi dejectionem, vertiginem,
caput occupatum, respirationem difficilem, qua
dolor lateris punctorius augebatur, nobis osfen-
dit. Situs, nisi qui musculos pectoris minime
intenderet, non ferendus; Lingua muco ssaves-
cente obducta, arida; sitis magna; anorexia; do-
loading ...