Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 15
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0101
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Liniment. volat, ime. duas.

S. Frictione adplicetur parti thoracis dolenti.

Clysma injectum emolliens.

Diaeta tenuis- regimen frigidum.

Peracta venaesectione mox sequitur levamen re-
spirationis; doloris lateris vehementia , pulsusque
durities remittunt. Vespere vero exacerbatio fe-
bris , ac omnia symptomata recrudescunt.

Die I5ta. Per noctem somnus nullus* immo
nox valde inquieta cum deliriis blandis. Mane
omnia symptomata eadem praeter lateris dolorem
acerbiorem, auctamque anxietatem, ac tussim lic-
eam. Pulsus duri. Sanguis superiori die missus
cruda phlogidica tectus.

Altera vice sanguine misFo, qui fere unius es-
set librae ordinatur:

Nitri depurat, drach. unam.

Arcan. duplicat, drach. duas,
solv. in

Aq. font. dedillat. unc. octo
adde

Syrup. rubi idaei. unc. unam, cum dimidia.
M. D.

S. Sumat quavis hora cochl. magnum.

Diaeta et regimen eadem.

Alvus clysmate emolliente sollicitata.

Vespere. Febris leviter exacerbata. . Pulsus;
molles; dolor lateris punctorius remittit; respira-
tio liberior; sputa tulFi exsereantur; cutis modice
calens madet; alvus bis soluta; sangurs mane mis-
sus crudam phlogidicam refert. Cetera eadem.

Die l6ta. Nox inquieta. Cetera eadem, ae
heri sub velperum fuerant; continuentur medi-
camina.
loading ...