Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 21
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0107
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
O 1

matibus ferulaceis9 extractis amaris, salibus me-
diis , sapone veneto, mercurio, pulvere rad„
scillse, et si non depellere, saltim lenire /lude-
bant. Cujus modi remediorum usu morbus sein-
per mitigatus, dum adhiberentur, neglectis ve-
ro ingravescebat- atque ita inter medicamento-
rum usum et cruciatus per vices eam invadentes
trium quatuorve annorum spatio miserrima sor-
te utebatur. Die I0ma Januarii autem, sat be-
ne valens, quum farciminis ex carne suilla parati
frudum comedilset, ac insuper hauflum aquas sri-
gidae ingurgita/Tet, subito corripiebatur vomitu
frequenti, inani, ac colicis imi ventris dolori-
bus, regionem epigastricam praecipue infestanti-
bus. Alvus erat adflricta, urina rubra. Abdo-
men tumidum et durum levi/limum ferre adtac-
tum nequibat. Summa inquietudo, atque an-
xietas. Hasce inter calamitates diem cum noc-
te transsgens pertipaci animo ferebat dolores.
Die urna, nostrum tandem auxilium imploravit.

Invenimus praeter dicta, phoenomena abdo-
men valde inssatum, durum ; herniam umbilica-
lem , chirurgica manu exploratione facta , non
incarceratam, sed facile reponendam; levi/limum
in quacunque abdominis regione adtactum non
ferendum; vomitus adhuc continuos, urinam
parcam inter dolores rubram emissam. Respira-
tio difficilis, brevis, accelerata; pulsus parvi,
frequentes, debiles, vix tangendi; facies pallida,
collapsa, frigida^que extremitates fuere cum su
dore viscido ac frigido totum corpus obsidente.

Ordinabantur ancipiti hac rerum conditione
sequentia;
loading ...