Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI issue:
IV. Observationes medicae
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0122
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
36
Scabies morbus esl localis, contagi osus
per contactum , totius corporis cutem oc-
cupans , vel ejus tantummodo partes aliquas te-
nens* multisariis vel exiguis pullulis, ad balin ru-
bris, in apice flavis, aquae limpidae parcam quan-
titatem continentibus, vel et magnis, mox rubra
area cinctis, mox vero delfitutis, seri puriformis
majore copia replet‘s: adparens continua titillatio-
ne molesta, necesbtatem quandam corporis per-
fricandi procreante, quae pruritu ac calore auge-
tur. Morbo tam frequenti, ac omnibus, praeci-
pue medicis sat cognito , quare fusius de-
scribendo facilis sim, ratio consequitur. Quid
quod ad dignoscendum malum plus coafert ad-
spectus , quam adcuratissima ejus descriptio cog-
nitionem conciliet.
Prius interim, quam meam medendi metho-
dum proponam, adnotandum duco, me de sca-
biei genere morbum localem constituente, solum-
modo acturum. Quare ne intelligas varia exan-
themata , scabiei limilia, quae. v. g. ut ajunt,
provenire e saburra primarum viarum solent, aut
ex vitiis imi ventris, aut quorum fons abdomi-
nalis: quae porro ex arthritide, lue syphilitica ,
scrofulis, scorbuto , aliisque, ut adfirmare con-
tendunt, acrimoniis, aut superato aut durante
morbo , ortis trahunt originem. Haec omnia
dijudicare in praesentiarum et refutare , licet
graviora in contrarium adferre poslim argumen-
ta, hic loci a propolito meo alienum est. Ne-
que enim scabiem , morbum localem conlHtuen-
tem , provenire a specifica in humoribus haeren-
te , ut multi opinantur, acrimonia judico, ne-
que varia decocta radicum herbarumque invol-
ventium , obvolventium dijjecantium , demulceri«
 
Annotationen