Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 41
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0127
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
41

aeque, icBrinkmann, denique Huseland unguen-
tum ex radice helenii, etc. ut ethcacissima elogiis
suis prosequuntur. Nostra autem methodus sim-
plicissima est, ac intra breve temporis spatium sca-
biem extinguit. Scilicet tota in eo versatur, ut
omni ex parte corporis munditiei consulam, tum
linteis bene, saepiusque lotis, tum etiam corporis
lavatione atque balneis. Praeter ea quovis vespe-
re alternatim in binis brachiis, binisque cruribus
aegrotantes inungere sequens unguentum jussi ea
quantitate, ut drachmam unam et dimidiam con-
sumerent una vice:

Olei amygdalar dulcium.

Axung. porcin. recent. aa. unc. unam.

M. f. unguent.

Sequentis diei tempore matutino corpus et prse-
serti m locum, cui adplicatum pridie unguentum
fuerat, aqua sapone mixta curavi depurandum.
Immo et lingulis diebus, si modo anni tempus et
consiitutio permiserit, balnea tepida, in quibus
per quadrantem aut dimidiam horam remanerent
aegri, adplicanda praecepi. Horum inter exter-
norum medicaminum usum, pro Diceta , portione
quadrante constituta et regimine modice calido
procurato absque ullo interno remedio brevi sca-
bies esl prossigata. In pertinacioribus vero cali-
bus, praesertim si scabies esset sicca, et loco no-
minati supra unguenti, a "Werlhofio commenda-
tum exhibui, cujus drachma dimidia volae manus
inungebatur omni vespere,

Mercur. praecipitat, albi drachm. unam.

Unguent., pomat. unc. unam.

M. D,
loading ...