Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0129
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
;

43
tius vitio, nimirum cultus ac munditiei neglec-
tu asque, ac inopia originem agnoscens.
Totius autem capitis, sive magis etiam cranii
integumenta multis ulceribus fuere perforata,
ichorem atque peilimum lpargentibus odorem,
ita, ut adstantes eum perferre vix potuerint.
Capilli ichore foedi , inter se convoluti, impli-
cati, multisque squallidi pediculis. Omnia odore
foetentia, horrida. Quam ergo localem ex causis
prasgresfis morbum tineam agnovimus, et reme-
diis topicis decrevimus profligare. Hinc {fatim
capillis abscissis totam ulceribus coinquinatam
capitis partem ad vesperum pulvere carbonum
conspersimus, qui ne abfiergeretur , lintea et
lectum facile conspurcaturus, fascia quadam cri-
nali caput deligavimus.
Alterius diei tempore matutino, quum asgra
per noctem dormiviiTet, ac de cetero bene va-
leret, caput efi ablutum aqua tepida, in qua
saponis quasdam pars dissoluta fuit, quo pulvis
facilius abstergi atque depurari ulcera possent.
Peracta jam hac lavatione denuo repetita pulve-
ris inspersio; qua methodo eo usque sumus usi,
dum tinea omnino disparuerit. Cujus pulveris
effectus tam evidens fuit, ut, tertio jamjam die,
omni foetore evanido, ulcera capitis optimas coti-
sidentias pus effunderent, atque munda, proxi-
maque sanationi viderentur. Aegra sat alacris"
omnes functiones in slatu sano versabantur.
Continuata igitur methodo nosira jamdum
5ta die ulcera omnino fuere sanata. Integumen-
ta , caput obvelantia, ut in llatu sano, alba,
purar neque tumida, neque passim dura, adpa~
ruere. Rebus itaque sic le habentibus , quum
asgra nullum exinde sentiret incommodum, nosira-
 
Annotationen