Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 44
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0130
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
44

que in urbe degeret, ubi malo forsan non pe-
nitus sublato auxilium confestim lubmini/lrari po-
tuerat, urgentibus aliis aegrotantibus, iisque mi-
seris, eam perfecte lanatam, quod eventus con-
firmavit, 7ma Februarii dimisimus.

Rheumatismus sthenicu-s.

joanves Scheinler, Schweinheimensis, 21 annos
natus, Sutor. Qui parentibus sanis ortus, cor-
pore robusta ac sanitate illibata semper gaudens,
aeris, aliarumque potentiarum injuriis ac vitas
molestiis, quas opifices siepe experiuntur, neque
labefactus unquam, neque morbo fuit detentus.
Ultimis vero anni elapsi diebus, frigidislima tem-
pefiate faciens iter, quum totum corpus gelu
pigeret, pedes subito intumescere sensit. Tumo-
rem pofiea fornacis calore depulit, ast incongrua
hac methodo sibi ad morbum mox describendum
opportunitatem contraxijTe videtur • quam dein
opificii ejus ratio auxit, quum prope parietem
humi dum labores perficiens ventis etiam per fe~
neltras irrumpent bus interdiu fuisset expositus.
Ac hisce prsegreslis die igta Februarii, nescio,
qua ex caula, lectum noctu sudanti corpore
aliquoties reliquit. Quo facto frigore vehemen»
tisiimo totum corpus conqualTante, quod brevi
calor excepit, correptus est* per vices utrisque
alternantibus. Inter sebriles hosce insultus tu-
mor prodiit articulationem pollicis dextri occu-
pans , cum rubore splendente ac doloris inten-
sissime pungentis sensu, partisque adfectse ardo-
re. Mox tumor hic seque, 2C dolor et manum
dextram integram obsedit, ita., ut ejus omnino
motum tolleret.
loading ...