Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 45
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0131
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
45

Quibus incommodis pressus Nosocomium Ju-
lii adiens , die prodicti menlis i^na cura? nostra:
commissus est , quum in clinico chirurgico ex
die l6ta, qua receptus fuit, morbo pro topico
declarato, ven^sectione et infrictionibus lini-
menti volatilis essset tractatus. E vena missus
sanguis crudam phlogidicam retulit et praeter ce-
tera mixtura, quam vocant, antiphlogidica fuit
propinata. Jam vero dolores manum et pedem
occupantes latius repere et omnes obsidere artus
coeperunt, quare aegrum ad nos delegarunt.

Invenimus tumorem manus dextrae memora-
tum, digitorum impressioni vix cedentem- con-
comitabatur eum vehement'ssimus dolor lancinans,
in manu semper fixus, tumore dipatus, mox pe-
dum articulationes et digitorum phalanges, mox
genua alternatim invadente. Quin immo dolor
artuum et articulorum ita fuit auctus; ut neque
partes dictas movere neque dormire valuerit aeger.
Facies rubra , cutis arida ; quandoque madore
viscido tecta; calor totius corporis urens; pullus
frequentes, magni et fortes. Sitis ingens, lin-
gua mucosa et iicca, adpetitus nullus; alvus clau-
sa. Ordinabamus:

Nitri depurat, drach. unam.

Arcan. duplicat, drach. tres.

Solve in

Aq. ssor. Sambuc. unc. sex.
adde

Meli, optim. unc. unam.

Roob Sambuc. unc. dimidiam.

M. D.

S, Capiat onun bihorio cochlearia duo.
loading ...