Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 53
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0139
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
53

ad mediam usque noctem continuus. Cetera,
ut medicamina, eadem.

Die a8va. Summo mane dolor idem rediit
per duas horas durans. Ocuii eadem inssamma-
do. Hirudines ob id in fronte lupra oculum
adplicandas et aquas Goulardi continuationem
ordinavimus.

Vespere. Dolor ac inssammatio oculi hiru-
dinum usu plurimum evanuit. Cephalalgia inte-
rim, ut heri impetum periodicum tenens, vespe-
re in primis aegrum excruciavit. Omda eadem.

Die Ima Martii. Evanida oculi inssammatio •
cephalalgia vero adhuc eadem per periodos re-
currens. Hinc cephalalgiam periodicam novo
morbo resuscitatam judicantes, laudatum in mor-*
bis periodum servantibus remedium, quo et su-
periori anno prossigata fuit, corticem peruvia-
num iterum exhibuimus:

j$e. Alcohol, cort. peruv. drach. dimidiam,
Dentur tales doses duodecim.

S. Capiat omni bihorio dosin unam.

Per diem atque vesperi eadem cephalalgia, ac
heri, periodica.

Die qda. Cephalalgia eodem quidem modo
mane reversa, (ed multo mitior fuit, vix scili-
cet per dimidiam horam inssstens. Pulsus fere
in flatu sano, omnes functiones integrae. Eadem
ordinatio. Diaeta portio dimidia cum vino aqua
diluto.

Vespere. Per diem cephalalgia nulla, veipe-
ri autem impetum fecit lenem ac brevem, qua-
drante enim horae elapso disparuit.

Die 3tia. Nox bona. Meridiem versus do-
lor capitis parvus rediit, brevi ssimo interjecto
tempore remittens. Ordinatio eadem.
loading ...