Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 66
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0152
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
66

jifvant. Serum vel aqua in cerebroj aut sub cra-
nio accumulata diversae eit quantitatis, et pro
ratione copiae variant iterum gravitas ac levitas
symptomatum. Reperitur ab unciis sex ad uncias'
viginti quatuor et plures libras. Mstr. Costle
diisecuit caput infantis ex hydrocephalo defuncti 1
et, evacuatis pluribus aquarum sangujne tinctarum
unciis, invenit pelvis basin, in qua situm erat se-
rum, pollices sedecim superantem • mediam latitu-
dinem pollicum octodecim, et altitudinem pelvis
pollicum octo: cerebri substantia in hoc casu aqua-;
rum vi compressa erat, et cranii parietibus tenaci-
ter adfixa.

Causae, ut Symptomata, in hoc morbo obvia,
valde difserunt, vari seque leguntur, quibus pro-
ducitur hydrocephalus. In universum malum hoc
vel esl innatum, vel adquisitum, Caulae hydroce-
phali adquisiti nascuntur aut a morbo universali ,
et potentiis totum animalem organismum aggre-
dientibus, ubi morbus a debilitate directa effici-
tur • aut a vitio topico cerebrum immediate
ferienti.

Ad priores numerantur : morbi scrophulosi,

rachitim, exanthemata varia, quae dicuntur re-
trograda, debilitas corporis universalis, praecipue
inteslinorum ad digestionem ac chylisicationem
pertinentium: unde et a vermibus hydrocephalum
Aeri posse, contendunt: febres, varii generis de-
bilitatem inducentes, et similia.

Vitia vero topica quod attinet, cunarum,
aliave infantis agitatione , si tu corporis nimis
profundo, partu difficili, violentia externa capi-
ti admota provenire posfunt. Huc referri quo-

'*■) Medica! Observations and inquiries, Vol. V-
loading ...