Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 70
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0156
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile


sat magna non huic parti, sed a nucha usque
ad infimam dorsi regionem, adposuimus, ita ta-
men , ut sanato loco superiori, cui adplicatum
fuerat vesicatorium, aliud infra eum admoveretur.

Ceterum omnia hcec tentata malo depellen-
do imparia fuere. Ex observatis itaque celeber-
rimorum auctorum, uti etiam ex nostra observa-
tione aliisque in hoc morbo a me factis faten-
dum efl, in plurimis casibus malum hoc elTe in-
sanabile. Ipse enim organismus animalis orto
hoc morbo maximopere videtur jam deflructus ,
aut, si morbus tantummodo localis fit, ipsa ce-
rebri partium internarum organisatio vere muta-
ta, degeneravit. Subflantia corticalis cerebri et
medullaris tota sse-pe consumta efl:, ac in aquam
conversa, aut in mucum sanguine tinctum solu-
ta, aut incumbentium aquarum pondere intima
cerebri flructura insanabiliter labefactata , aut
adest vitium topicum hydrocephali causa, quod,
etsi evacuatis aquis, non tolli potefl, ideoque
morbum semper reproducit. Quid ergo ab om-
nibus medicaminibus, aquam evacuantibus, spe-
rabis? Etenim licet aqua; ex cranio eliminate
fuerint, neque tamen morbus organismi cessabit,
et illse certe revertentur. Cetera medicamina,
iive excitantia, sive debilitantia in corpus agen-
tia neque organismum ita deAructum quasi im-
mutare , neque novum, creare valent.

Sunt etiam, qui in eo casu, ubi cranii olTa
inter se non junguntur, atque aquarum ssuctua-
tio inter suturas percipitur, incisione vel punc-
tura aquam in cranio collectam evacuare conen-
tur, cujus facti Remmltt exemplum refert,

M-dicarCorimentaries Vel. VJ, (vid. Richt. oh E
rurg. Bibi. V. B. pag. 684).
loading ...