Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0158
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
T*
ternanti cubilium calori juncto, gravibus itinerum
molediis, inter has etiam alimentorum defectu,
oppugnata. Demum febris intermittens, quam
qua ratione sibi contraxerit, scger prorsus igno-
rat, longo accedit intervallo. Mox tamen, con-
grue , uti ex ejusdem enarratione concludere li-
cuit, tractatus, convalescit, ac operam suain
Ph.iippoburgi collocat; verum quod eum, diu-
tias hac in urbe morari, taedebat , circa anni
I7Q9 initium profectus, summa sub hiemis vehe-
mrntia , omnique tempedatis obnoxius injuria
Cari v.hain petit. In via frigoris immanitate
multum iaceslitus quaerit hospitia, in quibus ca-
lefiat; brevi de:n repititis friget vicibus, ita,
ut alterius digitos pedis gelu perdat. Quos nivi
liquescenti immiiibs refecisse sese addrmat.
Jam et nodram urbem aditurus in itinere prae-
ter solita viarum incommoda pluviis haud raro
totus quantus madet, brevique pod vagos artuum
et partium musculosarum, praecipue motui servien-
tium dolores expertus , horum nulla ratione habi-
ta Spiritum vini drenue haurit , usque dum ad
nos perveniens relidere diutius nequeat morbi
vehementiae. Ergo implorato medici auxilio in
Nosocomium Juliaeum receptus die I7ma Martii
symptomata exhibet: dolores lancinantes, arden-
tes musculorum; in primis in regione scapularum.
Articuli cubitorum, pugnorum genuumque alter-
nis vicibus, continenter vero malleolorum et
digitorum utriusque pedis articulationes dolent,
ac multum tumentes neque motum neque adtac-
tum ferre podunt. Veniente quovis Vesperi
migrare velut in alias partes videntur dolores,
calor oboritur vehementior, cephalalgia gravis,
lacies valde tumida lastissime rubet, lingua muco
 
Annotationen