Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 73
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0159
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
73

albescente obducta , ceterum sicca est; sapor oris
vappidus, adpetitus ciborum nullus, sitis ingens,
cutis arida, tensa; pullus durus, plenus, celer.

His rebus ita constitutis in morbo acuti ge-
neris venaHectionem imprimis indicatam , ad un-
cias sex, pro gradu scilicet sthenia?, peregimus,
dein sequens :

Ij:. Nitri pur. scrup. duos.

►Solve in

Decoct. hordei unc. octo,
adde

Oxymel. limplic. unc. unam,

M. D.

S. Capiat omni bihorio cochl. unum.

prsescripsimus, cum diaeta tenui • et pro potu
porreximus decoctum specier. ordinar.

Regimen non ita calidum.

Sub Vesperum symptomata eadem fere vi per-
slant, pulsu.s tamen paulo tardior facile compri-
mitur.

Nox inquietislima, insomnis ejulatu transacta.
Capitis pars sinistra ab arcu jugali incipiendo ac
retrorsum ascendendo verius os bregmatis ad an-
gulum ejusdem posteriorem superiorem graviter
dolet, ac si dehiscant ossa parietalia occipitis-
que. Hoc rerum slatu nox 'transacta; mane do-
lor omnis disparuerat. .

Die igva. Dolores totius corporis mitiores,
articuli malleolorum valdopere tument rubentque;
mador corporis universi. Pulsus mollis, frequens.
Nulla febris indicia. Ordinatur:

Kerm. mineral. gran, dimidium.

Sach. alb, Scrup, dimid.

M.
loading ...