Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0171
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
85
ca, respiratio difficilis, dolor pectoris mox pun-
gens , mox gravativus, mox etiam presforius,
quavis inspiratione increscens, adjuncta fuerint,
etc. sfhenicam morbi indolem rite judicaveris.
Quae memoravi, peripneumoni.se e symp-
tomata , ah lien icam eadem ut plurimum comitan-
tur , ideoque medicos lolis symptomatibus inhian-
tes, saepissime decipiunt. Quare circumlpecto ju-
dicio opus est, quod cum ex praegressis, tum ex
praebentibus confirmatur. Nimirum quicunque vi-
tam multis miseriis atque laboribus obnoxiam de-
git, exhausto viribus corpore, victu ex vegeta-
bilibus parato non satis nutriente utitur , qui
Atmosphaerae continuis objicitur injuriis, etc.
posthaec in morbum incidens, memoratis sympto-
matibus ifipatum , peripneumonia correptus a
practicis dicitur asthenica. Quam qui debilitante
methodo sanare voluerit, mortem potius, quam
salutem adferet. Fallunt pulsus, quamquam sub-
duri, magni, adeoque durissimi; fallit respiratio
difficilis, quas methodo excitante brevi disparet:,
ssepius a vitio pulmonum topico repetenda.
Quod vero si nimium fuerit, intra exiguum tem-
poris spatium mala resuscitantur , nec unquam ta-
lis morbus omnino tollitur.
Differt ab utraque (ih enica nimirum et ajihe-
nica, quas nervofa, maligna, pefiilentialis ab aucto-
ribus adpellatur- neque aliud quidquam est, quam
febris nervosa, epidemicas forsan constitutionis
indole pulmones adliciens. Symptoma hsec pul-
monum adfectio magis, quam peculiaris morbus
est, neque ullum medentis respectum meretur:
febri enim nervosa cessante et ipsa cessabit. Ast
medicis, nisi curatius omnia ponderantibus, fa-
cile imponit hoc symptoma ; qui demum in asgri
 
Annotationen