Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 88
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0174
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ss

ejus finem humidam pascere oves continuavit
quotidie. Neque eum deterruere laslitudo, ar-
tuumque dedolatio, quibus per plures jam dies
adfligebatur, ita, ut non, nisi summma viriunj
contentione pensa perficere valeret.

Hasce inter mole/Kas die Martii 8va- frigore
cum alternanti calore, tantaque lasiimdine corri-
piebatur , ut e lecto surgere non posset. Quibus
lymptomatibus detentus, iterum iterumque mag-
nam materisb atro viridis quantitatem et non-
nullos lumbrico? evomuit* posl a foemina qua-
dam pulveris radicis Rhei accepta dosi plures
dejectiones alvi liquidiores esfc expertus. Verum
rebus exasperatis, dolore dextri lateris acceden-
te lima in Nosocomium Julii delatus, receptus-
que sequentia praebuit nobis symptomata: sum-
mam scilicet debilitatem, ita, ut incedere a?ger
vix polFet, nec quidquam ob musculorum tremo-
res manibus tenere valeret; cutem aridam, calo-
res per totum corpus urentes; pulsus debiles,
celeres, exiles, frequentes; faciem pallidam, coi-
lapsam; aspectum trislem; oculos splendore or-
batos; in orbitam reductos; totius corporis ma-
ciem ; dolores capitis ad frontem pressorios; ver-
tiginem, susurrum aurium; saporem oris amarum;
linguam siccam in medio flavescente muco tec-
tam; sitim ardentem; nullum omnino cibi adpe-
titum; praecordiorum pressionem atque dolorem;
alvum clausam, respirationem difficilem, anxiam;
pectoris oppreslionem; dolores in dextra thora-
cis parte punctorios, respiratione, tusli atque
si tu sive in dextro, sive in sinistro latere auc-
tos ; tusliculam moleslam , siccam, ac frequeh
tem. Ordinabatur;
loading ...