Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 93
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0179
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
93

detrimento sustinuit. Quum secundum statis an-
num adtigisset, jamiam versatislime ac distincte
loqui, pedibus incedere, undique discurrere va-
luit. Hinc accidit, ut patrem, filiolum suaviter
amantem, multumque otio et Baccho indulgen-
tem, ad opera lignaria, immo ad cauponas quo-
tidie sequeretur. Infans a patre domi relictus,
mox inquietus hinc inde discurrit et, si non
inter labares sudantem, saltim fere semper in
caupona jam satis nota inter pocula hilarem in-
venit. Pater Ifrenuus potator vino recreatus
sspius et filiolo suo poculum porrexit, bibere
invicem, nec raro puer paterque inebriati ob-
dormivere. Mala hac consuetudine omnes cibos
potusque puer recusavit, et, qus nobis usque
ad vits ejus finem observandi occasio fuit, de
nihilo, ni si de vino et panis albi parca quanti-
tate vixit.

Inter hanc turpem educandi methodum subi-
to puer, tertium statis sus annum agens, cor-
ripiebatur epileptico ipsultu, ita , ut omnes cor-
poris musculi convellerentur, ipse humi procum-
beret (clangore ex faucibus prodeunte horrido)
omni sensu orbatus* spuma ex ore prodibat, at-
que finito, certum tempus non observante, paro»
xismo sger per horas aliquot quietus dormiebat.
Ex illo tempore paroxysmus talis sspius esb re-
versus * quin pater suetum vits genus, puero
iterum sano, mutaret. Omni vespere invisere bi-
ni semper cauponam. Jam paroxysmi rediere fre-
quentiores hac tamen differentia, ut non per
diem, sed per noctem semper ingrederentur.
Hisce sspius ingruentibus amisit tandem puef
loquelam atque lateris dextri musculos movendi
facultatem, ut in veram hemiplegiam incidisfe
loading ...