Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 9
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0181
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
s

9

clam, urinam involuntarie misTam ; brachium dex-
trum arcte corpori admotum, continuosque manus
ipiius motus, eos quidem, quali seger quid manu car-
pere tentaret, observavimus. Dextrum latus integra,
incitabilitate proditum, hinc et membris ejusdem
ad Tuos fines, quantum potuit, utebatur puer.
Morbum itaque hydropem cerebri censuimus cum
omnibus adstantibus medicis , a debilitate indi-
recta, immodico vini usu progeneratum.

Denominavimus quidem in tabulis anni superio^
ris morbum hemiplegiam, nempe symptoma, non
morbum ipsum, ea ex causa, ut ne prascoci sen-
tentia, nos limul cum aliis in errorem inducere-
mur. Hinc decrevimus morbum ipsum palam
non proferre, nili ex omni parte certi prius fue-
rimus redditi. Immo denominatio morbi ad me-
dendi methodum nil confert, sufficit indicare
ejusdem descriptionem, nolfram tractandi metho-
dum , ejusque eventum. His nixi principiis pri-
mo statim ordinavimus:

fy. Calomel. optim. gran. dimidium.

Sachar. albi. gran. decem.

M.

F. Pulv. pro doli: dispens. tal. doses Nro. sex,

D. S. Capiat ter de die dosin unam.

Liniment volat, unc. unam.

Unguent, mercur. drach. tres.

M. D.

S. Mane et Vesperi inungatur portio quadam
nucis avellanse adinlfar brachio et cruri
dextro.

Exinde ad 3tiam Octobris a die receptionis
omnia eadem.
loading ...