Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 103
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0189
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
103

Sacch. albi scrup. dimidium,

M. D.

»3. Mane sumatur pulvis.

Usu hujus remedii alvus quater mota est,
ied vermes nulli prodiere.

Die 2lma. Omnia eadem* puer omnia ex-
hibita medicamina nauseabat , et talia adsumere
coactus, evomebat valde debilitatus. Hinc ab -
slinuimus ab omni medicamine ore adiumendo
et continuavimus (olummodo usque ad finem
mensis clysmata, decocto corticis peruvi parata,
atque infusum vinosum herbarum aromaticarum,
quo corpus bis per diem lavabatur. Ast slatus
idem, quem die ayma descripiimus , remansit
continuo.

Die ima Januarii 1799* Per noctem a?ger
paroxysmum supra nominatum ter expertus est.
Cetera fuere eadem.

Die ada, 3tia et qta iidem paroxysmi. Aeger
valde debilitatus deambulat tamen per diem,
Interim nihil adpetiit, nili quod panis albi ac
vini modica quantitate uteretur* brachii dextri
hemiplegia major; corpus magis magisque inci-
pit emarcescere. Pulsus frequentislimi, debiles,
parvi, frigus et pallor corporis. Revomit omne
medicamen. Lavare corpus pergimus et clysma-
ta injicere: talis fuit per totum hunc mensem
slatus, ita tamen, ut aeger alternis diebus paulo
nobis videretur alacrior. Revertentibus vero
Depius paroxysmis, increscente corporis debili-
tate atque macie, redeunte in pristinum slatum
hemiplegia cogebatur aeger initio fere Martii
lecto se committere, neque quid adpetebat, ne-
que deambulare, neque corpus erigere valebat;
loading ...