Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 111
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0197
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
III

laete rubra, tumida, cutis ardens, siccescens;
lingua arida; aurium susurrus, sulgor oculorum.
Vix ob anhelosam et impeditam respirationem
enarrare fata sua valuit. Somnus praegressa noc-
te nullus. Pulsus pleni, fortes, duri ac tardi..
Ordinabatur, ut primum ad in di tu tum clinicum
venit, venaesectio ad sex sanguinis uncias. Pro-
pinata sequens mixtio :

fy. Aquae fontan. unc. sex.

Nitri depurat, drach. unam,
adde

Oxymel. simplic. unc. unam.

Mi D,

S. Capiat omni hora cochl. unum.

Diaeta inanis; pro potu lit decoct. ordinarium;
regimen modice frigidum.

Statim a venaesectione respiratio, tussis , do-
lor pectoris punctorius fublevata paulisper; pul-
suum plenitudo, durities ac fortitudo imminuta.
Deliria evanuere. Dolor capitis, cum siti, mi-
nor. Nox insomnis tamen, deliriis blandis pro-
deuntibus.

Die lima. Facies, heri venaesectione perac-
ta, subrubra iterum laete rubuit; respiratio dif-
ficilior, dolor pectoris punctorius major; pulsus
pleni, fortes, duri, dolor capitis ac susurrus
aurium auctus. Reliqua acutie graviora. Repe-
tita venaesectio ad uncias octo; continuata lin-
gula.

Vespere. Respiratio minus difficilis, dolor
pectoris minutus; cutis paululum humida ; sputa
sanguine tincta, pulsus fere molles. Caput mi-
nus doiuit. Susurrus aurium, oculorumque ful-
gor disparuere. Nulla deliria; sitis ingens; ce-
tera eadem.
loading ...