Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 123
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0209
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
m

in animi deliquium inciderit. Inde refecta pau-
lo poss: respirandi difficultatem, pectorisque do-
lorem punctorium perferre coacta fuit,

Vespere horripilatione, quam assius inssgnis
excepit, correpta* dolor pectoris pungens adauc-
tus; tussis frequens cum sputis sanguine ssorido
tinctis. Nox iniecuta valde inquieta ; somnus
nullus, dolor pectoris vehemens punctorius cum
tussi frequente. Symptomatibus hisce mane ad-
huc perdurantibus vomituritio ac vomitus ipse
accesserunt, ita, ut intra 4 horarum spatium se-
xies multum materiei pituitosa ac biliosa evo-
muerit. Nulla exin. euphoria, nulla symptoma-
tum omnium levatio ; vomitus circa meridiem
cessavit, sed Diarrhoea aquosa eum excepit, quo
eadem adhuc die alvum decies deposuit. Rebus
ita se habentibus consslio medici cujusdam, qui
morbum pro peripneumonia sthenica declaravit,
commota vespere diei q^ma in Nosocomium de-
portabatur. Summam invenimus virium proflra-
tionem, capitis dolorem, stuporem, fusurrum au-
rium, soporem, magnam oculorum seniibilitatem,
ita, ut iucem perferre vix potuerit. Porro ad-
fuere dolor pectoris pungens, oppressio, respi-
ratio admodum difficilis, brevis, anxia; tu Ilis
sat frequens, inspiratione quacunque profundiori
increscens, dolorifica, quam sputa cruenta con-
comitabantur; cardia pressio, oris amaror , ad-
petitus nullus, praterquam acidorum, sitis non
explenda; Diarrhoea adhuc continua; aflus uni-
versalis, mordax, ssccusque: lassitudo artus pra-
cipue occupans, quibus agra movendis vix par
erat. Decubitus in dorso continuus; puisus fre-
quentes, parvi, exiles. Facies tumida, gena:
rubra ssavo colore cincta; oculi trifles, ssaves-
gentes.
loading ...