Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 125
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0211
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
135

Continuentur medicamina.

Vespere. Omnia eadem. Exacerbatio nulla.

Die 30ma. Eadem. Ob dolorem pectoris
pungentem fixum ponebatur vesicans ad partem
adfectam.

Medicamina eadem: Diaeta portio quadrans:
pro potu vinum aqua dilutum.

Die Ima Maji. Dolor pectoris nullus; caput
parum modo occupatum ; symptomata morbosa
prseter universalem debilitatem omnino jam eva-
nuere. Pulsus tardi ac debiles. Ordinavimus:

Ijc. Cort. peruvian. drach.- sex.

Coq. cum Aquae fontan. libra una5
ad remanent, unc. octo.

Cola. Colatur, adde
Liq. anod. min. HofFm. scrp. duos.

Meli, optim. unc. unam.

M. D.

S. Capiat quovis bihorio cochlearia duo ma-
jora.

Methodo hac roboranti hucusque continuata
corporis vires sensim sensimque increvere. Ce-
phalalgia nulla; respiratio omnino libera ac sana,
nullus amplius pectoris dolor, major ciborum
adpetentia; nec horror, nec aestus recruduere.
Pulsus tardi, fere fortes. Itaque ex omni parte
sanatam ac suos revisere cupientem die 8va Maji
dimisimus.

Helle r.
loading ...