Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 126
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0212
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i%6

Rheumatismus asthenicus,

jMargareiba Maj er, Schwarzacenhs annos na-
ta , corpore sat robuflo , a prima setate faustis-
sima, praeter morbos infantiles, valetudine usa
est, Ob rerum inopiam i6tum annum agens mu-
nus ancillare subire coacta, multis durisque la-
boribus obnoxia ante sex annos fere doloribus
fheumaticis urgeri coepit. Paulo poli remediis
aptis dolores modo memorati celTere. Die igva
Aprilis 1799 tempe/lati frigida humid^que expo-*
lita horripilatione cum calore alternante dolori-
busque artuum lancinantibus correpta est. Quod
malum per tres dies naturse commissum non so-
tum non imminuebatur, sed multo potius auge-
batur. Nescia, quo se verteret, die 22da Apri-
lis in Nolocomium confugit, ibidemque est re-
cepta.

Invenimus jam dolores artuum lancinantes.
Dolor pectoris lateris dextri punctorius, ad [ca-
pidas ascendens, tussis sicca, molesta, susurrus
aurium, cephalalgia, adpetitus prostratus, lingua
arida, sitis, lassitudo, tumorque pedum ab ad-
tactu magis dolentium. Fauces, tonsillse, glan-
dulseque maxillares paulisper tumentes doluere
cum deglutitione quodammodo impedita. Facies
rubra, tumida, oculi fulgentes. Sudor viscidus
ex acido foetens; somnus nullus. Pulsus fre-
quentes, atque debiles. Ordinabatur:

ij... Aquse ssor, sambuc. unc. sex.

Spiritus Minderer. unc. unam cum dimidia
Vin. antimoniat. Huxh. drach. unam.

Meli, optirri. unc. uiiam.

M. D.

S. Capiat omni hora cochlear unum.
loading ...