Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 141
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0227
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
141

Invenimus crus smisirum superius ac inferius
erysipelate adfectum, tumidum, splendens, ar-
densque, minus rubrum, quam, pro narratione,
in itinere fuerit; Caput stupore occupatum,
vertiginosum; pulsum exilem, debilem, frequen-
tem, respirationem celerem, pectoris oppreslio-
r.em, cutim sub adtactu frigidam, aridam; a?gram
vero tristem ac cum lacrymis de miseria sua et
dictis adfectionibus morbosis, praecipue de in-
genti lailitudine, doloribus per artus lancinanti-
bus vagis ac febre conquerentem. Nulla asci-
tae indicia exploratione adcurate instituta dete-
ximus. Vesperi receptae ordinabatur:

j$c. Pulv. rad. Valerian. unc. dimidiam,
infunde

Aq. fervent, unc. octo.

Cola. Colatur adde

Spirit. Minderer. unc. unarn cum dimidia.

Syrup. rub. idaei. unc. unam.

M. D.

S. Capiat omni bihorio duo cochlearia magna.
Nox fuit insomnis.

Die 5ta. Invenimus praeter jam adlata symp-
tomata caput vertiginosum, lbupidum, aurium
susurrum, Lipothymiam frequentem, virium pro-
slrationem tantam, ut aegra erigere se non pos-
set; faciem rubentem, tumidam, linguam aridam,
rubram, pulsum tremulum, exilem, diarrhoeam
aquosam; sitim, calorem totius corporis auc-
tum, respirationem difficilem, anxiam; crus sini-
strum magis tumidum, pallide rubrum. Extre-
mitates inferiores frigidas. Ordinavimus praeter
jam memoratam mixtionem:
loading ...