Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 146
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0232
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
146

nervosa, ut febris nervosae, seu Erysipelatis ner-
vosi effectu, e vita dirimeretur, qua eam fuis-
se tactam sectio cranii docuit, quum vasa san-
guine turgida atque expansa fuerint. Interim
hanc valorum turgescentiam non judico apople-
xia; fuisse causam , sed potius effectum. Aliud,
quod enarrabo, Erysipelatis exemplum, pertinet
ad simplex, brevi tempore leniter excitantibus
sanatum.

Febris intermittens quotidiana.

Margaretha Schraud Gerbrunnensis 50mum an-
num agens, corpore praedita pro sexus ratione
robusso ab educatione prima, parentibus praema-
tura morte ereptis, inter alienos vitam degens
vanis expolita fuit calamitatibus. Huc in pri-
mis labor multus, victus vilis, cujuscunque tem-
pestatis injuria;, moerores, ira, nec non quaevis
potentiae nocentes pertinent, quibus ejusmodi in
miserias nati homines in dies exercentur. Quae
cum ita fuerint, exceptis tamen levibus valetu-
dinis suae, mox etiam praetereuntibus turbis mor-
bisque insantilibus, adhuc continuo sana perstitit.

Menstrua 17010 aetatis anno sine ulla mole-
ssia primum ingressa adhuc regularia fuere, dum
ex anni fere dimidii spatio pauciora, modo in-
tra tres, modo quatuor hebdomadas, atque etiam
tardius, cum exiguis lumborum doloribus adpa-
rerent, ita, ut brevi cessatura penitus videan-
tur. Neque vero haec res aegrae quidquam attu-
lit incommodi j plus contra noxarum ira effecit
ac nausea.
loading ...