Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 151
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0237
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i5i

medicamen aversata, sperans, et absque ullo me-
dicamento se liberatum iri- hac vero spe falsa
sebri continuante magis in dies debilitata fuit,
ita, ut vires tandem deessent, laboribus amplius
sustinendis.

Die itaque 30ma Aprilis nosocomium adiit,
eademque recepta est. Apyrexste tempore con-
questa de eximia lassitudine, anxietate , faciem
ssavam , oculos trisses , lubssavos, area livida
cinctos, linguam muco tenaci ex albo ssaves-
centi tectam, oris amarorem, vappiditatem, ruc-
tus amaros incusavit. Ciborum adpetitus nul-
lus; sitis vehemens, cardialgia; ventriculi pres-
iio, dolor; abdomen tensum, inssatum; alvus
aperta; pulsus solito debilior et paulo frequen-
tior. Ordinabatur:

Pulv. rad. ipecacuanh. gran. sex.

Tartar, emetic. gran. unum.

M.

F. Pulv. pro dosi et dentur tal. doses dux.

S. Capiat dosin unam, et, ubi pofl horam
dimidiam non evomuerit, alteram.

Diaeta die apyretica sit portio quadrans, ac
vinum aqua dilutum. Die Paroxysmi Diaita te-
nuis, pro potu Decoctum ordinarium.

Vespere. Quinquies evomuit , magnamque
materiei e ssavo viridis quantitatem rejecit. AD
vus bis soluta. Symptomata eadem.

Die ima Maji. Parum per noctem dormi-
vit, eaque durante alvus ter mota est. Paro-
xysmus matutina hora quarta et dimidia inchoa-
vit cum frigore totius corporis usque ad horam
7mam durante; insecutus calor, quem sudor lar-
gus excepit. Hora 3tia pomeridiana paroxysmus
flnitus. Reliqua eadem,Ordinavimus:
loading ...