Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 159
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0245
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i59

magna, praecordiorum ardor, in cibos acescentes,
acidos* potusque ex frigida, seu etiam acidulos
ssagrans animus. Aeger per diem sexies, saspe
decies, immo trigesies alvum deposuit aquosam,
qua fere semper per noctem excruciabatur. Hic
morbus diarrhoea rheumatica, seu rheumatismus
intestinorum a debilitate natus jure denominari
potest. Animadversus nimirum morbi ortus ex
contracto refrigerio, quum tempestas valde calida,
noctesque frigidiores fuerint, quibus corpus saspe
nudum grato aeris frigidi accessiii patuit. Quin
et in causa esse potuit nimia aquas copia ingur-
gitatae , qua ventriculus et intestina ob vehe-
mentiorem sstim calore excitatam , debilita-
bantur. Inter hsec et eodem tempore ali se partes
insimul observatas sunt rheumate detentas, v. g.
oculi, fauces, gingivas, artus; hinc non insoli-
tum, ex eadem causa diarrhoeas ortas, ex qua
rheumatismi, Ophthalmias, quas hoc tempore non
infrequentes fuere, catarrhi ac anginas ortum
suum duxerunt.

Debilibus, aut justodiutius detentis Diarrhoea,
quum omnem sperneret curam, valde fuit per-
niciosa, uti et iis, qui remediis eam purganti-
bus avertere Auderent. Nata enim exinde morbi
pertinacia, gravitas veraque virium debilitas. Quo
factumest, ut ejusmodi asgris longo medicaminum
excitantium usu, diasta mucilaginosa, carnea aro-
maticis mixta, potu vinoso seu spirituoso aqua
diluto tardius tandem sanitas rediret. Accessere
saspius supra dictis symptomatibus varia: adfec-
tiones, indolis, ut ajunt, nervosas, Icilicet ca-
pitis dolor, vertigo, stupor, aurium susurrus, ar-
tuum dedolatio, virium languor, animi deliquia,
pulsus debiles, frequentes, exiles, febris, corpo-
loading ...