Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 162
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0248
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i6a

cedentibus iisdem potentiis deprimentibus enasci-*
tur, senssmque exacerbescit. Morbum ulterius
Iiic deseribere, superssuum erit, quum ex eleganti
delineatione Th. JVhite, Toettelmann, Kortum
aliorumque satis sit cognitus.

Malum hoc, quum ex variis potentiis debi-
litantibus ortum ducat, exposeit tractandi me-
thodum, qua partim potentiae removeantur,
partim debilitas ab ipsis inducta destruatur. Ir-
rita jure censentur omnia medicamina et omne
consilium, nili ad eum finem tendant, quo vitae
mutari ratio meliorique pauperum sorti prospici
possit. Primarium itaque erit, ut et adulti et
infantes aere puro siccoque fruantur* in locis
altis, aeri solisque radiis perviis, habitent, uten-
silium, cubiculorum ac vefiimentorum munditiem
libi concilient, cibis nutriantur eupeptis, car-
neis , potu vinoso recreentur aut cerevisia bene
lupulata, aut spiritu vini aquae sufficienti quanti-
tate diluto. Hisce tantummodo observatis Diae-
tetices regulis medicamina malum omnino pro-
fligare valebunt. Varia autem sunt, quae lauden-
tur, pauca, quae quidquam efficere boni poslint.
Empiria enim, quum aegri Diaetetices regulas
fere semper negligant, ex quo morbum hunc
sanandi ssuit difficultas, summum obtinuisse fafli-
gium ex medicaminum farragine intelligitur. AA,
si rite rem spectaveris et ex praegressis potentiis
morbi flatum dijudicaveris, facile agnoseas,
morbum promanare ex debilitate directa, quae
remedia tantummodo roborantia expossulat. In
initiis igitur excitantia convenient diffusibilia,
eaque leniora; demum pro gradu debilitatis for-
tiora, quae vero sensim adaugeri quantitate de-
bent , et denique roborantibus jungi.
loading ...