Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 172
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0258
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
I?o-

Mense Januario a, c. adsumtam carnem pingyio^
rem ac cerevisiam ingurgitatam vomitu rejecit,
ita, ut in poflerum hi vomendi conatus alimen-
to quocunque projicerentur. Hinc debilitas,
hinc adfectiones hyflericas auctse. Hoc malum
dispulsura pilullas aegra, sursum ac deorsum eva-
euantes ab agyrta acceptas eo cum eventu devo-
ravit, ut omnia in pejus abierint. Adsociata
enim abdominis intumeseentia, dolor circa prae-
cordia pressorius, anxietas, extremitatum frigus,
horripilatio, calore interrupta; evanidis mentibus
ssuor albus supervenit. Hac rerum conditione
Symptomatum caterva excitantibus in usum voca-
tis cessura videbatur, forte ceslilTet, nisi aegra
de novo noxas mortificas admisisset.

Namque die Maji 3cma inter labores agre/les
pluviae expolitam invasit horripilatio cum vomitu
subsequente, quo magnam sanguinis copiam ejecit
ac confestim animi deliquio fuit comprehensa.
Domum translata vena incidebatur , propinato
poftmodum sero lactis tamarindinato. Jamque
accesserunt virium proftratio, convulsiones, ce-
phalaea, aurium susurrus, visus abolitio, sitis ve-
hemens , calor corporis auctus. De salute aegra
desperans 5ta Junii adiens Nosocomium, recepta
oflendit praeter memorata symptomata faciem
ssaveseentem ; genas rubedine circumscripta cori-
spicuas; nauseam praeterea, vomituritionem cum
ssatuum male olentium eructatione , saporem
oris ingratum ac amarum conqueila. Lingua
muco albo obducta, sicca; respiratio difficilis,
anxia, dolor circa praecordia pressbrius; abdomen
nec tumidum , nec tensum, alvus obstructa ; cutis
arida; pulsus frequentes, parvi. Fradcripsnnus:
loading ...