Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 176
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0262
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
176

Febris intermittens quotidiana,

*jtofepbu$ Hoehn Carolo/ladianus, 25 annos natus,
^ famuii munus agens, sat robulio proditus
corpore per vitam nunquam non optime sanus
fuerat, excepto, quod morbis infantilibus, quos
tamen incolumis effugit, atque duobus abhinc
annis, nervosa febre correptus laboraverit. Hie-
mis autem a. 1799 infelfislimae frigori multum
diuque expolitus, ratione ofsicii exigente, non
potuit non delabi in eum valetudinis Ratum ,
qui vel levislimis accedentibus causis in morbum,
evaderet. Itaque elumbis, ut ait, jamjam factus,
ardentissimo nonnunquam solis per Majum ardore
excitatam in agris sitim mitigaturus, et velles
sepoluit, et magnam aquas copiam, quavis data
occasione, hausit, eoque rem brevi perduxit, ut
labori sueto sustinendo amplius impar redderetur.

Nimirum menlis modo dicti diei 28vae sub ve-
sperum anxietatis pressionisque ad praecordia mo-
leltias primum percepit. Accesserunt artuum de-
dolatio, nausea, pandiculatio, cephalalgia, horror
ex spina dorli ortus ad scapulas usque adlcendens
cum calore intercurrente et frequentissima oscita-
tione. Diei subsecutas tempore pomeridiano hor-
ripilatio cum tussi gravissima, suffocationem fere
minitanti iterum invasit, quamhoris duabus trans-
actis calor summus excepit, noctem versus in
sudorem totius corporis reficientem terminatus
atque in somnum placidum delinens.

Aeger medicum consulturus poli aliquos pa-
roxysmos adiit, a quo, sordes primarum viarum
odorante, medicamen evacuans prsscriptum per
duos dies sursum deorsumque multum materis
corrupta, ut ille quidem opinabatur, eduxit.
loading ...