Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 180
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0266
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
men labores, quantum poterat, continuavit, do-
nec oneri (decumberet, lec oque teneretur, quum
tumores glandularum su^ia memoratarum magis
magisque increscerent, ac inssammati in suppura-
lionem abirent. Vexatus hisce calamitatibus fere
duobus ante annis in Clinicum chirurgicum re-
ceptus est, ubi aptis remediis, quoad fieri pote-
rat, aeger sanitatem recuperavit. Domum rever-
sus quum potentias debilitantes nequivisset ef-
fugere, malum rediit pristinum majori cum vi-
gore. Aeger igitur Clinicum medicum -ma Jftnii
ingresssus, receptusque accusavit totius corporis
iassitudinem ae artuum dedolationem. Parotides,
glandulaeque maxillares tumuere. Uterque oculus
inflammatione detentus ; minus vero doluit ,
ita, ut satis perferre lucis radios polTet, inte-
rim tamen continuum laerymarum efssuvium • pal-
pebra matutino tempore materia puriformi se-
bacea conglutinatas, alias ad dimidiam solummodo
partem apertae. Tunica albuginea utriusque oculi
rubra; quandoque aeger dolores, ardores, pressio-
nesque sensit ex oculis usque frontem aseenden-
tes. Oculi dextri cornea transparens macula ob-
tecta , visum et in hoc oculo magis, quam in
imiflro, impediente. Facies - pallida ; abdomen
contractum, durum, pulsus parvi, debiles ac
paulo, quam in flatu sano , Frequentiores. Reliquae
functiones integrae. Praescribitur :

Calomel. optim. gran, unum.

Opii pur. gran. dimidium*

Sacchar. albi. gran. decem,

M.

F. Pulv. pro dosi. dentur tal. doses duodecim

S. Capiat ter de die dosin unam.

Pro potu habeat decoctum ordinarium.
loading ...