Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 191
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0277
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
a

l9i

Febries nerv osa.

Qeorgius Milller, faber clavarius, Wipfeldensis
annum agens i^fnum, inde ab infantia bene
sanus apud parentes suos beta sorte gavisus vi-
tam degit, dum ante biennium sele in urbem
nostram conferens suam tyronis operam colloca-
ret. Multis confeslim, antea non suetis , labo-
ribus, ut opifices tyrones solent, obnoxius esTe
coepit, solitoque sub parentum cura victu carens,
viliori etiam uti coactus frequenter per hebdo-
madas integras nullis, nisi vegetabilibus utcunque
recreatus fuit esculentis. Viribus igitur sensim
sensimque frangebatur juvenis, alioquin nequa-
quam robustus, sed tenera potius et laxa fibra-
rum compagne prseditus atque hanc solam ob
causam in morbos aslhenicos maxime pronus. Hoc
vivendi genere opportunitas aucta in verum mor-
bum nova superveniente potentia nocente non
transire non poterat.

Nimirum ante dies 14, quum, ferventislimo
solis ardore, praeterea pro opisicii ratione ad
ignem opus ageret, ita incalescebat, ut maximam
frigidse copiam ingurgitaret atque adeo ventis
perflantibus insimul corpus exponeret calefactum.
Mox dein horrescebat cum insequenti aestu, re-
spirationis difficultate ac ventriculi pressione.
Herus juvenem , cui ne tantum quidem ciborum,
quantum famem expleret, concesserat, plus jusso
adsumsisTe, incusans, statim ventriculum exone-
raturus, medicamento obruebat, quo ingeslo seger
sexies et alvum deponebat et vomebat. Hac
systematis universi commotione, neque minus
evacuatione nimia corpus jamjam debile magis
adhucdum infirmabatur- vires prorsus evanesce-
loading ...