Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI issue:
IV. Observationes medicae
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0299
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
313
Debilitas hxc vel est innata, vel adquiiita. In-
nata in iis observatur, quse a parentibus exhau-
stis, debilibus, variis morbis, aliisque potentiis
deprimentibus destructis progenerate sunt, inde
dispositionem sic dictam debilem pre se ferentes.
Observatur enim in iis fibrarum slructura tenera,
gracilis, facies pallida, cutis tumida, laxa, oculi
lugubres arcu livido cincti, corporis et animi
dejectio; cordis artuumque tremor, praecipue ad
levem motum auctus, extremitatum frigus; pul-
lus parvi, debiles; adfectiones hystericae, omnium
sunctionum difsicultas, inertia, hesio. Attamen
raro hsec per se morbum procreabit dispositio,
nisi alise accedant potentia debilitantes, vel uni-
versales, vel locales.
Adquiiita autem oritur variis causis, sibrarum
incitationem diminuentibus , quse v. g. sunt vita
misera, otiosa, sedentaria libidinosaque, mollior
educatio : quapropter de illustribus praecipue hae»
morrhagia ex debilitate orta praedicari potess;
victus tenuis, farinaceus, glutinosus; aer cor-
ruptus, inclusus, nimis calidus, aut gelidus, re-
frigerium ; varii morbi tam vitae genere , uti sy-
philis, quam infelici fato adquisiti, uti diarrhoea,
dysenteria, febris nervosa; medicamina purgan-%
tia, mercurialia et reliq: saepius exantlati abortus;
uteri haemorrhagiae ac puerperia, praecipue si
puerpera, (quod aegrae nostrae accidit) tempore
puerperii inter sanguinea uteri prosluvia miser-
rimam vitam., moerore ac trislitia plenam, aliis-
que deprimentibus 'animi pathematibus slipatam
agere debet. Non itaque mirum hisce potentiis
imminui incitationem ita, ut vasa uterina san-
guinem continere nequeant, eumque procellarum
adindar eructent. Talis haemorrhagia, nisi coim
 
Annotationen