Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 217
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0303
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
%V[

hora matutina ioma videns aegram, inveni ad
cutem, praecipue faciei, reliquis tamen corporis
partibus, pectore, ventre ac extremitatibus neu-
tiquam liberis, maculas rubras, confertissimas,
pulicum mdrlibus maxime similes, ac supra cu-
tem paulum prominentes, quod percipi digito
admoto luculentius potuit. Eruptionis stadio
symptomata, quas recensui, graviora, cum pro-
rupissent, mitiora fuisle reddita, ex aegra com-
peritur. Pulsus frequentes, subduri. Cum igitur
nullum omnino de morbi natura luperesset du-
bium, aegrae eadem die i cpia receptae exhibetur:
fy. Aq. fontan. unc. lex.

Spir. Minderer. unc. unam et dimidiam-
Syrup. rubi idaei. unc. unam.

M. D.

S. Omni hora capiat cochlear unum,

Diaeta plena: pro potu sit Decoct. Speciet,
ordinarium.

Vesperi: levis quadam exacerbatio symptq-
matum. Continuetur in omnibus.

Die 20ma. De nocte somnus nullus, ob
tussis auctam vehementiam atque cephalalgiam:
litis plurima ; oculi lucis incidentibus radiis illa-
erymantur ; pulsus pleni , frequentes. Cetera
eadem, uti quoque medicamina.

Vesperi. Febris exacerbata: insignisrespirandi
difficultas, tussis molestissima. Pergat iisdem uti
medicaminibus.

Die sima. Eadem omnia, ac heri, praeter ca-
pitis dolorem paulo minorem. Eadem medicamenta,.

Die 22da. Praeter oculos lucis impatientes,
reliqua Symptomata multum decrevere: respiratio
liberior, tussis non ita frequensj exanthematis
loading ...