Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 224
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0310
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
224

Pulsus molliores, tardiores, inador cutis, respi~
ratio paulo liberior, minuta sitis. Abdomen mol-
lius. Tuilis inolesta iicca cum ponderis in imo
thorace haerentis sensu eodem vigore continuati
Oris amarities nulla. Cetera eadem. Adplicentur
thoraci hirudines septem. Medicamina et diaeta
continuentur :

Vespere. Optime se habuit usque ad horam
5tam, qua redit febris, praeterquam quod pecto-
ris adfectione etiam extra febris insultum detinea-
tur. Vehemens igitur ftigus exceptum a veherrienti
calore eisdem, quibus vesperi praegresso, symp-
tomatibus cincto , meticulosum aegri animum
proslernit. Tuilis et respirationis difficultas, quae
minus ante paroxysmum urgebant, auctis nunc
viribus invadunt; ponderis hucusque in pectore
haerentis sensus abit in dolores lancinantes, pes
totam thoracis cavitatem vagos. Sudor iterum

maximo cum levamine cutem arentem irrorat.

Die 24ta. Somnus nocte superiori fere nullus^
Parca tuilis, vix ulla ducendi Spiritus difficultas,
nulius in thorace doloris sensus, aut ponderis,
Pulsuum satis fortium lentor, uti in ita tu sano.
Madida cutis; sitis minime excedens. Adpetitus
melior, cephalaea nulla, alvus aperta. Continuetur
in medicaminibus.

Vespere. Hora Sva febrilis insultus eadem,
qua diebus praeterlapiis, ferocitate aegrum ad-
greditur, hora demum 3tia matutina benigno su-
dore solutus. Multo tamen mitiora pectoris
adfecti symptomata.

Die 2%ta. Nox insomnis. Respiratio sere na-
turalis. Nullus per thoracem preilionis, dolo-
'xisve sensus, pulsus adhuc molles, fortesque.
loading ...