Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 229
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0315
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
220

I

exhibuit observanda. Praeter haec menstrua nulla,
lingua arida, pulsus debiles, frequentes, cum
parvo cibi potusque adpetitu, cephalaea continua,
tinnitus aurium, visus obnubilatio, insomnia,
sopor, passimque blanda adfuere deliria.

Qualem censeremus morbum, facile patebat,
praecipue conferentibus causaspraegressas et sympto
prata praebentia. Ergo ordinabatur :

Cort. peruvian. unc. unam.

Coq. c. Aq. fontan. unc* sedecirru
ad remanent, unc. octo.

Cola. Colatur, adde
Tinct cinamom. drach. tres.

Aether. Vitriol. drach. unam.

Syrup, Diacod. unc. unam,

M. D.

S. Capiat omni hora cochlear unum.

Diaeta animalis ex carne tenera* juscula vino
et ovis parata * pro potu vinum aqua diluen-
dum alternatim cum decocto lichen, islandici.

Vespere. Exacerbatio Symptomatum quaedam.

Die 29na. Somnus de nocte imaginationis
ludibriis nequaquam interruptus, sed placide per
1 fere horas protractus. Pulsus fortior, animus
hilarior, adpetitus melior. Cutis calor adauctus.
Cetera eadem, uti medicamina.

Vespere. Lenis admodum sebris exacerbatio.

Die 30ma. Somnus praegressa nocte aegram
summe refecit. Pulsus tardiores, fortiores. De-
bilitas adhuc magna, caput amplius non adsectum.
Adpetitus redux. Continuentur medicamina. Ce-
tera eadem.

Vespere. Exacerbationis idem, ac heslerncT,
modus, Continuetur in omnibus.
loading ...