Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 233
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0319
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
cipue hic morbos vere epidemicus detinuit, oh»
-servandi occaiio mihi fuit Jdata. Exanthema hoc,
quum raro obvenerit, morbi adhuc sporadici no-
men meretur * interim morbus variolosus prae
aliis in militum infantibus, urbem nodram occupan-
tium frequentior fuit. Plerumque bini hi morbi,
variolae nempe et morbilli lenislima decurrerunt
indole, ac faepius absque medici auxilio, consi-
lioque sanati sunt. Reliqui morbi frequentius
obvenientes fuere diarrhoea?, angina catarrhalis,
Ophthalmiae ac rheumatismi • qui vero methodo
leniter excitanti ac regimini sic dicto diaphore-
tico facillime cesTerunt. Occurrere immo dys-
enteriae , sed rarislime; in qua.tuor enim indi-
viduis observare eam mihi tantummodo contigit.
Pertinacior reliquis fuit, quam in Nosocomict
vidi, cujusque hisloriam infra enarrabo in Aegro
ex pago Eiichwind quatuor milliaria ab urbe di-
ssanti , ubi morbus hic grallabatur epidemice.
Verum semper animadverti, dylenterias epedemicas
prae sporadicis esse pertinaciores, gravioresque. In-
terea tamen omnes pro gradu acmorbi indoleexcitan-
tibus variis praecipue opio tam per osadsumto, quam
per alvum cum mucilaginosis injecto profligavi,*

Febris intermittens in aegro Stark observata ante
jam per sex menses duravit, quam ad nos confuge-
ret. Facies ejus e flavo pallescebat, trislesque
inter adspectus oculi ssavescebant, arcu livido
cincti. Caput turbidum dolebat, saepius vertigine
detentum. Pectoris oppreslione, respiratione
difficili, anxia paslim et tuslicula sicca molestaba-
tur aeger. Ad levem etiam motum cor ita pal-
pitabat^ ut, ubi diutius ejus tremor inslaret,
initia ingrederentur lypothirpiae. Adpetitus erat
loading ...