Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 234
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0320
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
m

dejectus; ciborum nausea, ad quodvis ingesti
cibi genus oppletio praecordiorumque pressio;
sitis continua; sapor oris vappidus; lingua muco
aiboonusia, sicca; hypochondriorum tensio, ven-
trisque inslatio atque murmura; in regione hy-
pochondriaca smistra percepimus tumorem cir-
cumscriptum, durum, ad graviorem adtactum
dolentem, quem in febribus intermittentibus
comparentem plebs germano idiomate Fieber-
kuchen adpellare consuevit. Adfuere insimul
sensus ponderis in abdomine ac preslio, quali
laqueo venter esset constrietus. Alvus clausa;
urina pallida. Ceterum oblervabantur corporis
macies artuumque tremores; virium languor;
pulsus parvi; extra paroxysmum vero tardi; in-
fomnia. Paroxysmus omni die incedebat, frigore
per unam horam durante incipiens, quem calor
subsequebatur, poslmodo per plures horas infe-
stans, inque sudorem terminatus. Integri vigor
paroxysmi quotidie per 10, horas segrum vexavit.

Inter calamitates hasce methodo excitante
atque roborante usi sumus, segro confeilim a
paroxysmo libero advocata. Durante autem
paroxysmo nihil adhibuimus, nisi potus copio-
sos tepidos e speciebus sic dictis ordinariis
atque jusculis avena oryzaque paratis. Quod
ventris adtinet inslationem cum cbsfructione et
descripto supra tumore in regione hypochondriaca
iinistra, commisimus omnia generali curandi me-
thodo, peculiaria hasce obslructiones concernen-
tia, v, g. methodum solventem aut debilitantem,
quam alii proferunt, non adhibuimus, neque ad-
hibere potuimus ex ratione. Etenim ex vita;
genere antea acte, qua; miserrima inter trislia
ingrataque animi pathemata fuit, ortum hujus
loading ...