Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 237
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0323
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
237

tum lerriper reliquit eundem. Adhibui idem me»
dicamen in ischiade nervoia, nec eos effectus
egregios prastitit, quos continuo fere a camphora,»
opio, balneis atque vesicatoriis expertus sum„
Phosphorus magna dosi exhibitus, certe, uti alii
quidem adhrmant, organismum animalem dedruef»
HinC et ejus exhibitio mihi videtur periculosa;
quare in parva dosi et caute hoc medicamen els
porrigendum. Experimenta in paralyticis, uti
dixi, et hoc medicamine feci, aliis observatio-
nibus suffultus; et praecipue exhibui illud e con-
silio clar. Baume, * qui Phosphorum, ut egre-
gium excitans,' laudat, atque efflagitat, ut et
alii medici ejus esficaciam experimentis compro-
bent, quod et in posterum in animo mihi effl
Baume, Alphonsum le Roi, ait, ore hausisfe
medicamen • quo facto maiorem musculorum in-
citationem senserit- porro observalse Pelletur,
volucres adlumto phosphoro^ cum foeminis suis
mares lascivos coisse 5 iisque feliciter foeeunda-
tis, mox morti succubuisse, Alii damnant hoc
medicamen, tanquam valde periculosum- Brera **
varia argumenta in hanc adfert sententiam, quum
ipse usu hujus medicaminis exitialem viderit exi-
tum. Ast in paralysi, ubi medicamen hoc exhibui,
nullum vidi malum eventum, neque eo momento,
quO porrexi , neque serius subsecutum. Propinavi
quidem in parva dosi; nempe grana duo drach-
mis duabus Naphtae Vitrioli soluta iri unciis aquse
destillatrae quatuor cum mucilag. gi. arabici
uncia dimidia, segroque quavis hora cochlear
magnum adsumendum praecepi. Verum neque

* Nationalzeitung. April 1799. p. 372.

ibidem, Junius. 1799, p. 584.
loading ...