Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 239
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0325
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
239

inale tractantur, pra?sertim remediorum debilitan-
tium nimio ac longiore usu , venaisectione, aliis-
que, quibus mirum in modum incitatio ita im-
minuitur, ut inflammatio quidem auferatur, sed
perfecta resolutio tumoris ob fractam incitationem
omnino fieri nequeat. Ejusmodi aegrotantes saepius
optima valetudine gaudent, moleflantur tantum
chronico partis tumore, qua? antea rheumate aut
erysipelate fuit adfecta. Eespuit hic tumor om-
nem medelam, et medicus arte sua fere exhaufius,
segrum cura? impatientem derelinquere cogitur.
Quo in casu, quum morbus localis vel a debili-
tate directa, vel ex neglectu inssammationis, a
debilitate indirecta ortum trahit, si partis orga-
nisatio morbi vi deflructa non est, optimum, ut
dixi, externe adplicatum remedium erit oleum
terebinthina?. Quod experti sumus in Margaretha
DroLl ancilla 23 annos nata, qua? die 22da Junii
ob tumorem pedis dextri ex neglecto erysipelate
auxilium nossrum imploravit. Sex nimirum ante
septimanis erysipelate simplici cum febre adfecta
fuit, et quum culinari servitio addicta, ceterum
satis sana et vegeta essiet, parvi et febrem et do-
lores fecit, omnibus laborum, ancilla? incumben-
tium, refrigerii et simiiium potentiarum injuriis
exposita; adhibuit interim varia a medicaflris or-
dinata externa irritantia, et feliciter tandem fe-
brim, dolores, inssammationemque prossigavit;
ast remansit tumor pedis albicans oedematosus,
sub adtactu fortiore paulisper, ad quemvis au-
tem incessium vehementer dolens, ita, ut lecto
se tenere cogeretur. Ceterae functiones integra:
erant, neque febris observabatur. Ordinavimus
hinc in initio, etsi morbum nunc localem cen*
suimus, interne adsumendum sequens:
loading ...