Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 241
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0327
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
sed mox cum dolore ad adtactum rediit. Ordi-
navimus itaque eadem die oleum terebinthina:
tumori pedis ter de die infricandum, moxque vi-
dimus dolores cum tumore pedis in dies imminu-
tos. Continuato igitur medicamine quum et do-
lor et tumor sensim evanesceret, pesque adfectus
formam adoptaret suetam, aegram omnes motus
pedibus exercere valentem, sanam judicantes die
Igva Octobris dimilimus.

Asciticos perplures jam tractavi aegros et
non pauci fuere , quorum vitam in ancipiti
haerentem methodo excitante atque roborante ser-
vavi. Varias ab auctoribus promulgatas metho-
dos atque medicamina varia adhibui, sed exspec-
tarioni me# non respondere. Et eam, quam nu-
perrime Pop *) iummis laudibus extulit, sincere
et adcurate prosecutus sum, ast miros, quos lau-
davit, terebinthinae effectus atque aloes, non
vidi, quin immo observavi, 4iec levatum elle
morbum. Interea tamen nolo ex meis observatis,
hac methodo hucusque factis eorum virtuti me-
dicaminum quidquam abrogare confestim; forsan
aderant varia impedimenta sensus meos latentia,
quorum vi nostris in aegris hujus methodi effica-
cia elideretur. Pergam novis experimentis eruere
veritatem. — Optimum cur# ascitae eventum per
remedia excitantia atque roborantia tam interne,
quam externe adhibita fere semper vidi. Inter
haecce autem excitantia eminuit Squilla, sed pa-
rum emolumenti adtulit line ullo roboranti me-
dicamine propinata, diaeta, ac regimine congruis
roboranti methodo correspondentibus. Hic tract-

*) Roeschlaubs Magazin B. I, Stuck. III,

16
loading ...