Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 243
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0329
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
343

Pulv. pro dosi, dent, tal. doses novem.

S. Capiat seger ter de die dosin unam.

Diaeta leniter nutriens, potus sint copiosi,
mucilaginosi; regimen calidum.

Hisce continuatis per g. 12* 14. dies., non ac-
cedente salivatione aut diarrhoea , ssepe vidi uri-
nam magna sat quantitate quotidie excretam,
pulsusque, antea debiles et parvos, fortiores,
plenioresque; abdomen detumescens, laxum, seg-
rum alacriorem , omnesque functiones praeter uni-
versx debilitatis sensiim integras.

Eo momento continuavi fomentationes jam
dictas, adhibui insimul linimentum volatile cam-
phoratum, eum tinctura thebaica; interne ex-
tracta amara et corticis peruviani in aqua soluta,
cum Naphta Vitrioli et sequentem pulverem:

fy. Pulv. rad. SquilL maritim. gran. duo —- trias
Calam. aromat. gran. decem.

M. F.

Pulv. dent. tal. doses duodecim.

S. Sumat aeger omni trihorio dosin unam.

Diaeta eadem; uti jam dixi, insimul administravi
pro potil vinum geiierosum aqua dilutum et Regi-
men modice calidum.

Hisce remediis mox majore, mox minore dosi,
mox aliis roborantibus pro gradu nempe debilita-
tis et morbi vigore junctis curam sum prosecutus,
usque dum omnia ascitae phaenomena disparuerint
et omnes functiones integrae sint observatae. Finem
curse saepius in eo statu martialia imposuere. Qua
methodo sola non raro vidi aegrotantes intra per-
breve temporis Spatium fuisfe sanatos. Cujus rei
exemplum, ut meam confirmem sententiam, historia
dysenterise enarrata, proferam.
loading ...