Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 250
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0336
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
25°

tales inter vitae moleflias ubera puero prsebera
dilecto mater nimis pia nequaquam dedit, usque
ad 7mam hebdomadam, qua, antehac parcius dii-
lantia, jam penitus exsiccata percepit. Huc ac-
cedit, ut 14 abhinc diebus tempedate calidissima,
duas circiter cerevisiae mensuras avididime in-
gurgitaret. Tum nocte proxima imminentis suf-
focationis periculo excitata e somno surrexit,
respirationem tanta cum difficultate, tantoque
drepitu peragens, ut procul posset exaudiri. Ex
hoc tempore decubitus in latere dextro fuit im-
peditus, malumque sibi relictum quotidie in pe-
jus ruere, pedes intumescere, tumorque ad genua
et ventrem usque ascendere coepit; qui tantam
senhm, ad genitalia in primis, molem adscivit,
ut aegra neque sedere, neque in dorso decumbere
valens, genubus, manibusque innixa ventrem su-
dentare, animamque trahere, cogeretur»

Hac rerum conditione in Nosocomium Darm»
dadiense delata, per duos menses decubuit, per
quos integumentis sponte ruptis magna aquae quan-
titate evaouata sanitatem redire gavisa ed: ad
respirandi difficultas, ventrisque intumescentia
magnum in modum minui, ad tolli penitus, non
potuerunt.

Jam ad pridinum vitae genus redux quum atro-
cidimse hiemis frigus ssidinere cogeretur, pridina
symptomata in scenam reversa, quorum causa.
prossigandorum varios, cum vario effectu, me-,
dicos imploravit. Aliis roborantia, uti par erat,
aliis, ac pluribus quidem, purgantia exhibentibus,
causa morbi primaria debilitas major, majorque
evasit, donec ^ma Augussi Nosocomium juliajum
petens sequentia exhiberet symptomatao Exfcre-
loading ...